monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > sectio 33 > habCod.Guelf.34Weiss..238 > bnf5226.327 > csg457.9 > sectio 8 > sectio 18 > sectio 6 > csg457.27 > sectio 24 > sectio 36 > sectio 26 > 27 > sectio 20 > sectio > sectio 1 > csg458.42 > sectio 10 > sectio 17 > csg547.610 > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 53
Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum est, quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii, vel missarum sollemnia celebrandi: cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit.